Latin
DE CAFITE
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 287
Unproofread scanNot analysed yet
non resarciantur, &sunt. in utero nascantur: &crystallinus quidem ex purissima &lucidissima seminis Materia parte, Usus aquei est tueri partes vicinas ab humoris crystallini. exsiccatione: addunt alii tanquam medium infringere splendorem confertim irruentem. Vitreus posteriùs conspicitur, vitro fuso similis? aqueo minus fluidus, in cujus medio Crystallinus ponitur, tanquam in pulvinari. Usus non simpliciter cedere in alimentum crystallino, sed ei alimentum praeparare &communicare. Crystallinus a colore dictus clarssimo, quem habet absque omni alieno colore, ut omnes colores recipiat, splendidus est, mediocriter durus, ut imagines in eo haereant, parte posticâ rotundus, antica depressus. Usus est esse primarium visionis instrumentum. In hoc enim humore fit visio.