Latin
CAPVT IX
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 288
Unproofread scanNot analysed yet
Cavi tas verò juxta meatum auditorium, ubi sordes flavae &amarae gignuntur, alvearium nuncupatur. Tempora versus adnata est eminentia instar tegminis, &bircus dicitur, quia hac in parte pili crescunt. Partes ex quibus conflatur auris externa sunt vel communes ut cuticula, cutis, membrana nervea, caro, pinguedo nonnulla in lobo: vel propriae, ut musculi, vasa, cartilago. Cutis tenuissima est, adhaerens pautae carni cum firma cartilagine; eique ut in volâ manus, membrana nervea validè connectitur. In lobo ita com