Latin
LIBBR. III
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 295
Unproofread scanNot analysed yet
DE CAPITE rè. Nam hac via patet exitus excrementis ab aure ad os, sed non è contrà, ob valvulam. Unde in aurium affectibus masticatoria admodum juvant. Tandem occurrit nervus auditorius; qui ex quinto cerebri pari est. CAPVT X. DE NASO. Liud sensus organum sequitur, vide, Alicet olfactorium, nasus, datus homini &animalibus quadrupedibus viviparis. Dividitur autem sicuti &auris in nasum externum &internum. Internus habet ossa &nervos, cum processibus mammillaribus, de quibus suo loco. Externiis dividitur extrinsecùs in partem superiorem &inferiorem. Pars superior; quae ossea est &immobilis, dicitur dorsum nasi, ejusque pars acuInferior pars cartilaminata, spina. ginea est &mobilis, cujus ima extremitas dicitur nasi glebulus &orbiculus, partes verò laterales, πτερύγια, alα& pinnae: pars carnosa in medio prominens, labio vicina, columna appellatur. Intrinsecus dividitur nasus per seytum in duo foramina vel sinus, quos nares vocant: ut uno foramine obstructo, alterò inspirare &exspirare queamus. Vtroque verò obstructo, os vicem narium praestat. Quodlibet verò foramen rursum dividitur circa nasi medium in duas partes: una sursum ascendit, ad os spongiosum; altera supra palatum abit in fauces &oris interiora. Hinc potus aliquando per nares effluit: &naribus injecta naso clauso per os elabi solent.