# Anatomicae institutiones 295

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBBR. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/295

DE CAPITE rè. Nam hac via patet exitus excrementis ab aure ad os, sed non è contrà, ob valvulam. Unde in aurium affectibus masticatoria admodum juvant. Tandem occurrit nervus auditorius; qui ex quinto cerebri pari est. CAPVT X. DE NASO. Liud sensus organum sequitur, vide, Alicet olfactorium, nasus, datus homini & animalibus quadrupedibus viviparis. Dividitur autem sicuti & auris in nasum externum & internum. Internus habet ossa & nervos, cum processibus mammillaribus, de quibus suo loco. Externiis dividitur extrinsecùs in partem superiorem & inferiorem. Pars superior; quae ossea est & immobilis, dicitur dorsum nasi, ejusque pars acuInferior pars cartilaminata, spina. ginea est & mobilis, cujus ima extremitas dicitur nasi glebulus & orbiculus, partes verò laterales, πτερύγια, alα& pinnae: pars carnosa in medio prominens, labio vicina, columna appellatur. Intrinsecus dividitur nasus per seytum in duo foramina vel sinus, quos nares vocant: ut uno foramine obstructo, alterò inspirare & exspirare queamus. Vtroque verò obstructo, os vicem narium praestat. Quodlibet verò foramen rursum dividitur circa nasi medium in duas partes: una sursum ascendit, ad os spongiosum; altera supra palatum abit in fauces & oris interiora. Hinc potus aliquando per nares effluit: & naribus injecta naso clauso per os elabi solent.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
