# Anatomicae institutiones 299

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/299

CAPVT XI. DE ORE, BVCCIS ET LABIIS. REstat ultimum organum sensus, gustus videlicet LINGVA, quam antequàm explicemus, partes externas circa os, & internas alias in ore, proponere oportet. Partes externae circa os variae sunt, Superior pars sub oculis inter nasum & aurem, ob ruborem tam solitum, quam insolitum in pudore, dicitur pudoris sedes, malum seu pomum, item circulus faciei. Inferior pars laxior, quae inflari potest, ut apparet in tubicinibus, bucca dicitur. Pars labri superioris, mistax. Cavitas ei impressa & dividens, Philtrum quasi amabile. Sunt verò labia duo. Superius & inferius, ex quibus rima in medio constituitur, os dictum. Partes labiorum extremae prominentes appellantur prolabia.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
