Latin
LIBER. III
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 3-15
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER. III. gunt ad sonos &voces. Hinc Hadrianus Imperator, quò acutiùs audiret, manus cavas auribus obtendebat, quod &surdastri factitant. Hinc Scythae aliqui, quibus propter frigus aures commori. untur, cochleae testam auribus admovent, ut in concavitate facilè conclusus aër suscipiatur, &ita meliùs audiant. Hinc exactius audiunt, quibus aures exteriùs prominent, &si non nimium tam ex longo decubitu, quam nutricum ligaturis aures depressas haberemus, rectiùs audiremus. AURIS INTERNA varias quoque habet partes in osse petroso contentas, &praeter ossis partes atque cavernulas, adsunt: tympanum, duo musculi, vasa &aer congenitus. In meatu auditorio cute investito, per quem soni feruntur, reperitur humor biliosus &viscidus a cerebro expurgatus: intrinsecus verò huic foramini apponitur Septum quoddam vel membrana orbicularis, alijs Myrinx, alijs septum membraneum, &mediastinum. Alij tympanum vocant, sed nonnullis rectiùs tympani membranula: nam cavitati internae aerem congenitum continenti obtenditur, quemadmodum membrana in tympano. Siccis