# Anatomicae institutiones 3-15

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBER. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-15

LIBER. III. gunt ad sonos & voces. Hinc Hadrianus Imperator, quò acutiùs audiret, manus cavas auribus obtendebat, quod & surdastri factitant. Hinc Scythae aliqui, quibus propter frigus aures commori. untur, cochleae testam auribus admovent, ut in concavitate facilè conclusus aër suscipiatur, & ita meliùs audiant. Hinc exactius audiunt, quibus aures exteriùs prominent, & si non nimium tam ex longo decubitu, quam nutricum ligaturis aures depressas haberemus, rectiùs audiremus. AURIS INTERNA varias quoque habet partes in osse petroso contentas, & praeter ossis partes atque cavernulas, adsunt: tympanum, duo musculi, vasa & aer congenitus. In meatu auditorio cute investito, per quem soni feruntur, reperitur humor biliosus & viscidus a cerebro expurgatus: intrinsecus verò huic foramini apponitur Septum quoddam vel membrana orbicularis, alijs Myrinx, alijs septum membraneum, & mediastinum. Alij tympanum vocant, sed nonnullis rectiùs tympani membranula: nam cavitati internae aerem congenitum continenti obtenditur, quemadmodum membrana in tympano. Siccis

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
