Latin
CAPVT X
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 3-19
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. DE PEDE IN GENERE. ES dicitur totum id quod est à natibus ad digitorum pedis extremitates aliis MAGNUS pes, vel CRUS dividitur in suas partes, sicuti &manus, non absimili comparatione, nempe in femur, tibiam, &parvum pedem. Pes minor rursum dividitur in pedium, metapedium &digitos. Usus pedis vel cruris est, ut sit ambulationis instrumentum: quae fit per motum &firmationem. Nam uno crure in terram firmato, alterum movemus &circumferimus, &ne in terram cadamus, pes fixus prohibet: atque ita si ambulatio. Firmatio est totius corpotis actio, motio vero pedis, Hunc motum variè efficiunt varii musculi femoris, tibiae, &pedum. Itaque de musculis agendum. CAPVT XI. DE MVSCVLIS FE. MORIS. CEMUR flectitur duobus musculis. Primus in abdomine est, diciturque ψόαστ, vel musculus LUMBARIS; a lumborum vertebris superioribus oritur &inseritur in trochantera parvum anticè. Secundus ILIACVS, ibidem inseritur, ortus à tota cavitate interna ossis Ilij. Extendunt femur tres musculi natium. I. MAIOR; externus &lissimus, a Coxige in os femoris, sub trochantere magno desinens. Alter MEDIVS est in situ &magnitudine. III. MINIMVS, in trochantera magnum abit. Adducunt &circumagunt femur intrò tres, qui à varijs pro uno habetur &TRICEPS vocatur, ob triplex initium 1. A commissura summa ossis pubis. . σ ν ν σ τπτε ται,