# Anatomicae institutiones 3-19

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-19

CAPVT X. DE PEDE IN GENERE. ES dicitur totum id quod est à natibus ad digitorum pedis extremitates aliis MAGNUS pes, vel CRUS dividitur in suas partes, sicuti & manus, non absimili comparatione, nempe in femur, tibiam, & parvum pedem. Pes minor rursum dividitur in pedium, metapedium & digitos. Usus pedis vel cruris est, ut sit ambulationis instrumentum: quae fit per motum & firmationem. Nam uno crure in terram firmato, alterum movemus & circumferimus, & ne in terram cadamus, pes fixus prohibet: atque ita si ambulatio. Firmatio est totius corpotis actio, motio vero pedis, Hunc motum variè efficiunt varii musculi femoris, tibiae, & pedum. Itaque de musculis agendum. CAPVT XI. DE MVSCVLIS FE. MORIS. CEMUR flectitur duobus musculis. Primus in abdomine est, diciturque ψόαστ, vel musculus LUMBARIS; a lumborum vertebris superioribus oritur & inseritur in trochantera parvum anticè. Secundus ILIACVS, ibidem inseritur, ortus à tota cavitate interna ossis Ilij. Extendunt femur tres musculi natium. I. MAIOR; externus & amplissimus, a Coxige in os femoris, sub trochantere magno desinens. Alter MEDIVS est in situ & magnitudine. III. MINIMVS, in trochantera magnum abit. Adducunt & circumagunt femur intrò tres, qui à varijs pro uno habetur & TRICEPS vocatur, ob triplex initium 1. A commissura summa ossis pubis. . σ ν ν σ τπτε ται,

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
