# Anatomicae institutiones 3-23

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, DECIMVM & VLTIMVM PAR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-23

Primum & Secundum par prae reliquia omnibus hoc peculiare habent, ut non à latere, sed partibus antica & postica prodeant, ob peculiarem articulationem primae & secundae vertebrae. Primum verò par oritur inter occipur & primam vertebram. Setundum par inter primam & secundam vertebram; & sic deinceps. Primum & Secundum par disseminantur in capitis musculos, & ad auresTertium & quartum in musculos genarum, item qui capiti & collo communes sunt. Quintum cum quarti & sexti propaginibus faciunt nervos diaphragmaticos insignes: & quintum cum praedictis partem retrorsum mittit, partem antrorsum in musculos caput inclinantes, brachiorum scapularum, & cutim ibidem. Lextum Sextum ad brachia & scapulae cavum. Septimum cum vicinis duobus, nempè sexto colli & primo thoracis jungitur, cujus praecipua portio ad brachium accedit usque ad manus extrema. Feruntur enim IN BRACHIA quina vel sex paria nevorum, videlicet ex quinte, sexto & septimo cervicis paribus, item prime & secundo paribus thoracis. PRIMVM PAR ex quinto pari Cervicis in Deltoidem potiss. & brachii cutim abit, partem relinquens quae venam lnlmerariam comitatur. SECVNDVM crassius.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
