Latin
SECVNDVM & TERTIVM
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 3-24
Unproofread scanNot analysed yet
OS enim IUGALE sive zygomatis sub oculo situm, non est peculiare os, sed ex duorum ossium processibus constituitur: uno modò dicto, altero maxillae, per suturam obliquam commissis, ut fiat quasi pontis forma: cuius usus, musculi temporalis tendinem tueri, cum alias eo loci calvaria sit tenuis. 3. Internus in longum protuberans, in quo triplex cavitas adest: tympanum, labyrinthus, &cochlea, item ossicula auditus. Si verò exterior meatus ante tympani membranam adnumeretur, quatuor erunt cavitates meatus auditorii, licet Veteres unius tantum cavernae meminerint. I. Cavitas TYMPANVM seu concha aliis pelvis, Aristoteli cochlea, est statim Ec 3 post post membranulam tympani sita, in quà aer congenitus, tria item ossicula, ligamentum &musculi, fenestellae &aquae ductus: &ab hac cavitate canalis in palatum abit. Fenestrae sunt duo parva foramina in hac cavitate: unum ovale, in medio cavitatis anterius &altius est, cui stapedis basis incumbit, &magna ex parte claudit: parte posteriore in cochleam se aperit insigni amplitudine, &conjungit se etiam foramini posteriori, quod humilius est, in homine minus atque angustius, &hoc pin duos canales scinditur, squammâ ossea tenuissimâ divisos: uno cum fenestella ovali cochleam petit, altero labyrinthum, &posterior quidem canalis dicitur aquae ductus, item meatus cochlearis.