# Anatomicae institutiones 3-25

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-25

DE OSSIBUS. tendo implantatur. Unde inferioris maxillae luxatio Hippocrati lethalis. Alter posterior retrorsum fertur, tuberculum referens, & dicitur κονδιλώδię, habens capitulum cartilaginea crusta obductum, sub quo cervix oblonga. Per hunc processum sit articulatio cum osse temporum, ubi adhuc alia cartilago reponitur, inter sinum & capitulum cartilagineum, ad faciliorem motum. Obvolvit etiam hanc articulationem ligamentum membranosum commune. CAPVT XII. DE DENTIBVS IN GENERE. CENTES quasi edentes, Graecis ὀδούντες quasi ἑδούντες dicuntur, suntque ossa propriè dicta, uti alia, dura & solida, laevia item & candida, ut alia ossa. Dentes ab Habent aliqua peculiaria prae aliis ossibus, quae tamen ideò non excludunt alijs estibu quomndo eos ab ossium numero. differant. 1. Duriora sunt ossa quàm alia, ut duriora etiam conterere possint; & lapidibus vix cedunt, nec facile ignè cremari mari possunt, & cum Sarcophago intra 40 dies rotum corpus absumatur, denres immunes à laesione manent. 2 Nudi sunt dentes, & absque periostio, ne inter manducandum doleant.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
