Latin
CAPVT XXI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 3-27
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXI. DE OSSIBUS TO TIUS PEDIS. Es sicuti &manus dividitur in tres "partes: Femur, tibiam, &extremum pedem. FEMUR à ferendo dictum, ed quod animal ferat &sustineat, unico osse constat, sed maximo &longissimo potius corporis. cujus pars antica &externa magis gibba, interna &postica magis sima. Etenim 494 LIBELLUS IV. Erenim obliquè interiora versùs ad genu descendit; quod notandum Chirurgis, ne in ejus fractura hunc situm invertant. Pars superior tres habet processus, qui potiùs epiphyses sunt, &facilè in puerulis separantur. I. Est caput maximum &rotundum, ab appendice factum, quod in coxendicis acetabulum inseritur, &duplici litamento cum coxendice nectitur: un communi, lato, membraneo, sed satis crasso, orbiculatim articulum ambiente; altero, tereti, quasi cartilagine (ac si nervus esset cartilaginosus) inter femoris caput &profunditatem caxitaria, ne femoris caput excidat. Hujus cervix processum haber dyplicem, appendice donatum, quae appendices facilè in infantibus divelluntur, non in adultis. 8 II. Est externus, qui dicicur magnus τροχαντὴρ vel rotator, habens sinus, impressiones &lineas. III. Internus, parvus rotator. Quorum usus ad musculorum per quos motus fit ortum atque insertionem; Unde dicuntur etiam τροχαντῆρες. inst. Digitized by Goo ogl Inferior pars cum tibia per γύγγλυμεον articulatur. Nam ad genua, capite gemino, interno crassiore, &externo latiore atque depressiore tibiae, sinûs intrat, inter quae capita spacium amplum est latitudine pollicis. MOLA dicta à similitudine, os rotundum &latum, hoc loco imponitur, articulationi femoris &tibiae, ubi genu membraneo ligamento cingitur, excepta mola. Alii rotulam vocant, patellam, genis molam, scutum, os scutiforme, &c. quod genu constituit.