Latin
GAPVTXI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 3-6
Unproofread scanNot analysed yet
Primum crassum intestinum dicitur COECVM 1. Ob usum obscurum, quem habet in adultis, verùm in foetu excrementa recipere dicitur. 2. Quia unum tantùm foramen habet, unde &μονοκολον dicitur. Est enim appendicula quaedam parva instar vermis oblongi, quae orta ex initio coli &fine Ilei substantia satis crassa, jungitur reni dextro, peritonaeo mediante, &a mesenterio maximè est libera. Longitudo est quatuor digitorum, latitudo pollicis, sed angustissima est capacitas. Veteres per coecum intellexerunt gloposam &capacem partem ad principium coli, &hinc etiam Galenus dixit usum coeci esse colligere ex chilo, quod omiserunt mesaraicae. Secundum crassum dicitur COLON, quod ἀπο τοῦ κολάζεσθαι derivant à torquendo, quod in eo fiant tormina colica. Situs ejus varius eit, nam principium eius quoc Digitized by Google quod capacius &rotundum, est in dextro Ilio a coeco ortum, ad renem dextrum, cui adhaeret; deinde sursum reflectitur sub epate, ubi folliculo fellis nonnunquam nectitur, &ab eo lute o colore inficitur: ulteriùs pergit transversim sub, fundo ventriculi, &à sinistr is lieni jungitur membranis tenuibus, deinde reni sinistro alligatur, &in rectum rectà desinit.