# Anatomicae institutiones 3-6

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, GAPVTXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-6

Primum crassum intestinum dicitur COECVM 1. Ob usum obscurum, quem habet in adultis, verùm in foetu excrementa recipere dicitur. 2. Quia unum tantùm foramen habet, unde & μονοκολον dicitur. Est enim appendicula quaedam parva instar vermis oblongi, quae orta ex initio coli & fine Ilei substantia satis crassa, jungitur reni dextro, peritonaeo mediante, & a mesenterio maximè est libera. Longitudo est quatuor digitorum, latitudo pollicis, sed angustissima est capacitas. Veteres per coecum intellexerunt gloposam & capacem partem ad principium coli, & hinc etiam Galenus dixit usum coeci esse colligere ex chilo, quod omiserunt mesaraicae. Secundum crassum dicitur COLON, quod ἀπο τοῦ κολάζεσθαι derivant à torquendo, quod in eo fiant tormina colica. Situs ejus varius eit, nam principium eius quoc Digitized by Google quod capacius & rotundum, est in dextro Ilio a coeco ortum, ad renem dextrum, cui adhaeret; deinde sursum reflectitur sub epate, ubi folliculo fellis nonnunquam nectitur, & ab eo lute o colore inficitur: ulteriùs pergit transversim sub, fundo ventriculi, & à sinistr is lieni jungitur membranis tenuibus, deinde reni sinistro alligatur, & in rectum rectà desinit.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
