# Anatomicae institutiones 3-8

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/3-8

De Principium vocant PARASTATAS quasi superficialiter testibus astantes, item corpora varicosa seu variciformia, quia varicum instar contorquentur: suntque corpora oblonga testibus imposita. alba, crassa, teretia, quae sensim angustantur. Quòad substantiam verò: media haec est inter testes & ipsa vasa deferentia: habent enim substantiam his molliorem, iis duriorem, quia intùs glandulosae sunt, & fungosae; exteriùs verò membrano sae. Vndè autem oriantur, recentiorum nonnullorum opinio contra omnium autoritates ita statuit: per continuationem oriri à vasis seminariis, ita ut continua sint & vasa praeparantia & parastatę, & vasa deferentia, & pro vario tantùm officio & situ varia iis imponuntur nomina. Caeterùm oriuntur à testibus, per fistulas exiles seu fibras candidas innumeras: & nullum omnino vasi semen deferenti cum venis & arteriis testium conmunio est, quod ex sectione patet, ut ait Vesalius. Vsus parastatarum est, semen perficere & absolvere, vi à testibus accepta. Deinde. dum in iis semen moratur, fit, ut libido vehemens & crebra non excitetur. MediMEDIUM simpliciter dicuntur vasa ejaculatoria, vel vasa spermatica deferentia, quia semen à testibus & corporibus varicosis ad vesiculas seminarias deferunt: Nam humorem albicantem continere cernuntur, imò & parastatae saepè semine refertae reperiuntur. Substantiam habent albam & nervosam: Figuram teretem & longam: Cavitatem obscuram, quia semen ratione spirituum, quibus pollet, facile permeat.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
