Latin
CAPVT XIII. & ultimum
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 311
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIII. &ultimum. DE LINGVA. INGUA à lingendo dicta in ore sub palato. Sita est, in homine Numero unica, in vitulis marinis duplex; in serpentibus trifida, in lacertis bifida. In homine oblonga lata &crassa, &ad radicem quidem crassior, in extremitate tenuior &acutior. Magnitudine mediocri &ori respondenti, quae si nimia sit, ut moveri expeditè nequeat, blaesi fiunt &balbutientes, &si nimia mollicie humiditateque abundet, ut in infantibus, minùs recte articusatae voces proferuntur. Connexio. In piscibus tota adhaeret. In homine posteriùs nectitur laryngi, &hyoidi, item faucibus &tonsillis. Inferiùs in medio ejus corpore ligamento valido &membranoso, ad robur &stabilitatem, item ad insertionem propriorum orum musculorum: cujus extrem; tas freIro nulum dicitur; nec alius ab hoc diversus idi. J reperitur funiculus. Hoc in plurimis reKun cens natis adeò totam linguam alligati slby ut divelli obstetricis ungue (quod taman sinu perniciosum, nec admittendum) aut inri chirurgi scalpello soleat, ne suctioni vel uli futurae loquelae impedimento sit, &ut limil liberè volvi atque moveri queat. Caetos cusen rum imperitè omnibus indifferenter infantibus intersecant.