Latin
CAPVT XIII. & ultimum
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 314
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiam par oritur in interno ad mede: um mento, unde geneoglossum dicis tur; finitur in mediam ferè linguam inferiùs. Et ob fibras diversas videtur actio? nes contrarias edere: Fibrarum enimi maximâ parte, quae linguae radicem versùs est, ad exortum tracta, lingua extra labia exseritur; minimâ verò parte fibrarum agente, introrsum. Inscriptiones habet hoc par ac si plures essent musculi. Quartum oritur carneum ex superiore &media regione ossis hyoidis, finitur in medio, postquam productum est secundùm linguae longitudinem. Dividitur alicubi obscurè, ac si plures essent musculi. Vsus Usu est lingvam rectà intrò trahere. Dicitur vero basiglossum, vel ypsiloglossum. Quintum Ceratoglossum vocatur; quia oritur à superioribus cornubus hyoidis, &in lingvae latera juxtà radicem obliquè inseritur. Oritur interdum ab inferioribus cornibus, quando nimirum altiora desunt, potiss in mulieribus. Estque hoc par in bobus greminum. Usus est linguam rectà deorsum interiora versus, movere, quando ambo igunt; sPero alterurer contrahitur, in litus movet dextrum vel sinistrum. Ab aliis additur undecimus musculus, aui tamen musculus non est, siquidem fibris non constat carnosis: sed est caro ex plurimis glandulis &pingvedine ad udicem linguae sita, atque remotis dictis nusculis apparens. Usus est, ut hac glandularum copia lingva madeat. Usus lingvae est: I. Gustus esse instrumentum. II. Loquelae. III. Masticationem adjuvare, dum