# Anatomicae institutiones 332

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBER IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/332

LIBER IV. & arteriae exeunt. Oriuntur carmosi ad colli latus à prima costam; inseruntur in vertebras colli. III. TRANSVERSALES duσ in dorso siti oriuntur à sex verrebris thoracis, inseruntur in omnes vertebrarum cervicis transversos processus. Inter hos verò nervi exeunt. Usis est extendere vel in posteriora flectere; at si unus agat, obliquè movere. VI. SPINATI duo, inter spinas totam cervicem occupant, suntque longi & ampli. Usus; ut tertii paris. CAPVT VII. DE MVSCVLI DORSI. stOvetur SPINA DORSI antrorMsum, retrorsum, ad latera, & circulariter. Atque in histrionibus infinitos motus dorsi videre licet. Nani omnibus vertebris offeruntur tendines, ac si plures & infiniti essent musculi, quos tamen tendines Anatomici multi ad unum musculum referunt magnum, dicuntque und musculum habere multos tendines. Communiter verò quatuor paria dorsi constituunt: ubi notandum, si alteruter agit, spinam in latus moveri, si rotum parePri. flecti vel extendi. is. v

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
