Latin
LIBER IV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 335
Unproofread scanNot analysed yet
Pullulat ex posteriori extremitate humeri, juxra finem quarti &tertii musculi, &cubiti articulum praetergressus, in os cubiti posteriore quoque parte, non longè tamen ultra olecranum inseritur. Primus musculus RADII ROTVNDVS, ab apophysi internâ brachii, obliquè in radium ferè medium cessat. Secundus QVADRATUS ab imo cubito in imum radium. q Tertius est SUPINATOR PRI. Mus, ab inferiore brachii parte in inferiorem radii partem carnosus in eritur. Quartus est SUPINATOR ALTER, ab apophysi externa brachii in medium ferè radium. Inter musculos Radii invenit Casserius aliquando duos parvulos, circà articulum cubiti exiles, &opposito mode incedentes atque instar trochleae in pra nam &supinum radium moventes si 3ΕIΙ