# Anatomicae institutiones 346

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBELLVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/346

Et talem venarum rotius corporis compagem artificiosè separatam habet Guilieimus Fabricius Hildanus, Chirurgus Paterniacensis. VINAE& ARTERLAE & NERVI sunt organa vel vasa corporis communia per quae spiritus aliquis cum sanguine vel sine sanguine a membro aliquo principali in varias corporis partes devehitur. CAPVT I. DE VENA IN GENERE. UENA est organum commune, teres, oblongum; instar canalis vel fistulae cavum, vehendo sanguini & spiritui naturali idoneum. Venae nomen Veteres tam venis quàm arterijs tribuerunt; sed arteria vocarunt pulsatiles venas, venas veroAlij verò venam vonon pulsatiles. carunt majorem venam: arteriam, minorem venam & aortam. Efficiens Venae est vis venifica propria. MATERIA Hippocrati est semen glutinosum & magis frigidum. Et hoc est principium originis.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
