Latin
MEMERANA MUSCULORUM
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 38
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde nervus est mollis, quomodo ergò duro corpore miscenitur? Nec sesu magis destituetur finis quam ca put, cum neque ad hoc nervi perveniant: nam nervus insertus deorsum tendit, non sursum, Actio musculi est motus voluntarius. Motus musculi est triplex: 1. Contrahitur musculus in se caput versùs; hoc dum sit, oppositus relaxatur. 2. Contractus ita manet. Et hi duo motus sunt per se. 3. Post contractionem relaxatur, quod fit per accidens &ab alio. Vndè semper sunt oppositi musculi &antagonistae. Cuius vero actionis vel motionis opo, quod conspicitur in partibus quibus inforuntur musculi, pro vatierate partium rariat wariar. In faucibus enim est deglutitio; in cubito, flexio &extensio &c. Immò saepe unum ex altero sequitur. Nam thoracis musculi dum agunt, thoracem dilatant &constringunt, attrahunt aërem &fuliginem expellunt, respirauonemque officiunt. Motus musculorum hic modò voluntarius dicitur, modò animalis, ut natura, li contradistinguitur, in brutis spontaneus. Nam motum hunc possumus excitate, tardare, sedare prout volumus.