# Anatomicae institutiones 38

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, MEMERANA MUSCULORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/38

Deinde nervus est mollis, quomodo ergò duro corpore miscenitur? Nec sesu magis destituetur finis quam ca put, cum neque ad hoc nervi perveniant: nam nervus insertus deorsum tendit, non sursum, Actio musculi est motus voluntarius. Motus musculi est triplex: 1. Contrahitur musculus in se caput versùs; hoc dum sit, oppositus relaxatur. 2. Contractus ita manet. Et hi duo motus sunt per se. 3. Post contractionem relaxatur, quod fit per accidens & ab alio. Vndè semper sunt oppositi musculi & antagonistae. Cuius vero actionis vel motionis opo, quod conspicitur in partibus quibus inforuntur musculi, pro vatierate partium rariat wariar. In faucibus enim est deglutitio; in cubito, flexio & extensio &c. Immò saepe unum ex altero sequitur. Nam thoracis musculi dum agunt, thoracem dilatant & constringunt, attrahunt aërem & fuliginem expellunt, respirauonemque officiunt. Motus musculorum hic modò voluntarius dicitur, modò animalis, ut natura, li contradistinguitur, in brutis spontaneus. Nam motum hunc possumus excitate, tardare, sedare prout volumus.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
