# Anatomicae institutiones 4-11

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-11

CAPVT VII. DE CORDIS PARtibus in specie, Auriculis, Cavitaribus, Septo, Vasis, & valvulis. PArtes cordis specialiter considerandae aut extrinsecùs conspiciuntur, ut TuRICULAE; aut intrinsecùs, ut VENTRICULI seu cavitates duae, SEPTUM distinguens, & VASAcum VALVULIS. AVRICULAE ita dictae fuerunt non ob Aurktada cordis cur auditum, sed ob figurae aliquam sintiliruiia cca dinem: nam ex basi longa desinunt in muctonem obtusum (sinistra tamen magis acuminata est) & cavitatem habent, ut sinus ante cor producantur. Sunt verò AURI CULAE processus vel appendices Sitae ad cordis basin ante orificia vaserum, utrinque una. Nam Numero duae sunt: dextra major, & sinistra minor. Illa venae cavae, cum quâ commune quasi corpus constituere videtur, apposita est: haec atteriae venosae. imbstanLib. II. De Substantia auricularum est peculiaris, qualis nulla in alia parte. Sunt tamen tenues & molles ad faciliorem contractionem, nervosae ad firmitatem. Sinistra vero durior ast, paulò carnosior & crassior. Superficies externa in extensis & repletis, aequalis est & gibba, in contractis gugosa; & in sinistra quidem magis rugosa quàm in dextra. Vsu. I.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
