# Anatomicae institutiones 4-13

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBER III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-13

LIBER III. Usus est buccas cum labiis movere: estque dentibus instar manus, dum huc illuc ad dentes cibos propellit, quo exactius comminuatur. Labia constant ex carne indigesta & fungosa, (Fallopius habet pro nono pari musculorum labii) quorum cutis adeo cum musculis miscetur, ut cutis musculosa, vel cutaneus musculus esse videatur. Teguntur tunica ori & ventticulo ommuni: unde in vomiturientibus inferius labium tremit. Partes quae invicem se contingunt, rubent, ob sangvinis affluxum. Usus 1. Os claudere, & dentes, partesque interiores tueri à frigore & externis injuriis. 2. Ad edendi & bibendi commoditatem. 3. Ad vocem & loquelam. 4. Ad rejectionem sputi. 5. Ad ornatum. Musculi labiorum praeter communes supra explicatos proprij aliqui sunt, qui tamen quo ad numerum variare possunt. Aliqui plures, aliqui pauciores numerant: nam quidam ao aliis simplices habentur, ab aliis multiplices. Par

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
