# Anatomicae institutiones 4-2

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, DOCTORI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-2

Partes Latè sumendo partes nonnulli dividunt, quotupliut quaedam sint necesitatis, quemadmodum ces. cor, epar, cerebrum, pulmo, ventriculus. Quaedam commoditatis, & vel magnae, ut oculi & testes, vel minoris, ut ungues: quaedam ornatus, ut coma & barba. Sed nos dividimus partes praecipuè ratione finis, vel ratione materiae. Ratione finis dignioris aliae sunt principes, aliae minùs principales & ministrae. Partes Principes sunt epar, cor, cerebrum (addut principaalij testiculos) quae aliarum partium prinles. cipia sunt. Vt, ex cerebro nervi oriuntur scommuni sententiam) ex corde arterie, ex epate venae. Intelligendum autem principium non radicationis seu originis; nam ita semen Principiam mnium partium est principium, sed dispen rauicario. lationis nis. Principium sationis & distributionis, hoc est, quod à se distesatio emittit aliquod instrumentum, vim & comnus. munem materiam. Sic à corde tanquam principio dispensationis oriuntur arteriae, quia hae à corde virtutem suscipiunt, ibique initium habere videntur. Ita de venis & nervis intellige cum suis principijs. Ita ab ossibus oriuntur cartilagines, item ligamenta. Ministrae vel sunt necessariae vel non. Necessariae sunt, sine quibus animal vel Pgntes mi non vivit, vel malè vivit. Sic inservis pulnißrae mo cordi; intestina ventriculo; ventriculus epati & lieni; epati vesicula fellis; porus bilarius, & vesica urinaria; cerebro sensuum instrumenta omnia. Non necessariae, ut caro simplex &c. Ratione materiae proximae partes alie sunt simplices, homogeneae sive similares, aliae compositae, heterogeneae seu disimilaris. Similaris pars est, quae in similes sibi partes dividitur, ita, ut omnes particulae ejusdem sint cum toto substantiae, ut quaelibet pars carnis est caro &c. Tales partes similares ab alijs plures, ab ijs pauciores recensentur, Rars simi. al Aristoteles varijs in locis has numerat: laris quid Sanguinem, pituitam, bilem, saniem, semen, & qunn. lac, fel, pinguedinem, medullam, carnem, plex. renas. venas, arterias, nervos, fibras, membranas, cutim, ossa, cartilagines, pilos, ungues, cornua, pennas. Averroes ex his quasdam om ittit, & addit melancholiam, spiritus, musculum, chordam, ligamentum, axungiam. Galenus varijs in locis has habet: os, cartilaginem, venam, arteriam, nervum, membranam seu panniculum, fibram, tendinem, ligamentum, unguem, cutim, pinguedinem, medullam humorem vitreum & cristallinum, carnem musculorum & viscerum cum propria substantia cerebri, ventriculi, intestinorum, uteri.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
