Latin
CAPVT IV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 4-21
Unproofread scanNot analysed yet
Ex spinali MEDVLLA, quando IN LUMBORVM VERTEBRIS est, oriuntur paria nervorum, aliquando quinque, aliquando quatuor: quae paria majora sunt dor: salibus. Et horum quodliber dividitur ili ramos anteriores &posteriores, qui partim in musculos lumborum &hypogastrii, partim in crura disseminantur: Nam I. Pardat surculum ad diaphragmatis carnosas partes; deinde prospicit musculis abdominis &lumborum. II. Ramos concedit nonnullis femoris &tibiae musculis, ataue ex pluri morum morum sententia, surculum ad vasa spermatica. III. Ad genu abit, eiusque cutim, parsque Saphaenam comitatur, pars verò abiè ad musculos lumbis incumbentes. IV. Jnter lumbaria maximum est, ad anteriores musculos femoris &tibiae usque ad genu procedens, Foramen transit, quod est inter os Coxendicis, pubis &Ilii, ramosque impertit nonnullis musculis femoris, penis, collo uteri &vesicae. Maximi verò rami ab ultimis tribus his partibus ad crura abeunt, ut sequenti capite dicemus. CAPVT V. DE NERVIS EX OS. sis Sacri Medullâ prodeunsibus, &de nervis torius pedis. EX MEDULLAspinali i NOSSESAEROexistente oriuntur quinque, aliis sex nervorum paria, ex quorum quatuor superioribus, &tribus lumborum Cc 2 inferioribus oriuntur NERVI CRURA LES, inter pedes descendentes, qui inexortu instar reticuli conjuncti mox de se quatuor ramos spargunt, uti statim dicetur de nervis pedis. Nervorum verò ossis sacri parprimum dividitur instar lumbarium in ramum anteriorem &posteriorem. At sequentis quinque paria aliter. Nam antequàm exeunt, utrinque gemina sunt, &utrinque nernus unus in anteriora &unus in posteriora excidit. Posteriores rami disseminantur ut lumbares posteriores, in partes videlicet posticas vicinas.