Latin
CAPVT III
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 4-3
Unproofread scanNot analysed yet
sivase ita includantur, ut exspirationi locus denegatus sit, novis vaporibus continenter succedentibus, ne hat penetratio corporum, necesse est resumi priorem consistentiam: sed, si exitum habet, eunt in aquam, ob aërem frigidum ambientem vitreum operculum Hinc ut facilius &copiosius liquor emanet, illud subinde frigida destillatores refrigerant. Sic aëre foris frigido vapores intus calidi ad fenestras in aquam abeunt; aëre foris calido non item. 3. Ajunt multa esse frigidissima, ut cerebrum, meninges &c. quae pinguedinem non habent. Resp. Istae partes etiam sunt densae. Us uSj. Instar, vestis calefacere, calorem nativum fovere, sua visciditate effluxum prohibendo, crassicie &densitate meatûs occludendo, ne frigus penetret; &aestate calorem inhibendo, quo minùs penetret 2. Inprimis coctionem ventriculi juvare. Vndè omentum excisum, flatus &ructus gignit, &pro bona coctione alia adhibere oportet, quae ventriculum tegant. 3: Calidas &siccas partes, ut cor, obli. nire &humectare. 4. Motum faciliorem reddere, &partes servare, ne exsiccentur nimis, distendantur, aut rumpantur. Hinc cartilaginum extremitares tuetur, articulos majorum ossium, &quorundam ligamentorum externa sede, item vasis ad cutim delatis substernitur.