# Anatomicae institutiones 4-3

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-3

sivase ita includantur, ut exspirationi locus denegatus sit, novis vaporibus continenter succedentibus, ne hat penetratio corporum, necesse est resumi priorem consistentiam: sed, si exitum habet, eunt in aquam, ob aërem frigidum ambientem vitreum operculum Hinc ut facilius & copiosius liquor emanet, illud subinde frigida destillatores refrigerant. Sic aëre foris frigido vapores intus calidi ad fenestras in aquam abeunt; aëre foris calido non item. 3. Ajunt multa esse frigidissima, ut cerebrum, meninges &c. quae pinguedinem non habent. Resp. Istae partes etiam sunt densae. Us uSj. Instar, vestis calefacere, calorem nativum fovere, sua visciditate effluxum prohibendo, crassicie & densitate meatûs occludendo, ne frigus penetret; & aestate calorem inhibendo, quo minùs penetret 2. Inprimis coctionem ventriculi juvare. Vndè omentum excisum, flatus & ructus gignit, & pro bona coctione alia adhibere oportet, quae ventriculum tegant. 3: Calidas & siccas partes, ut cor, obli. nire & humectare. 4. Motum faciliorem reddere, & partes servare, ne exsiccentur nimis, distendantur, aut rumpantur. Hinc cartilaginum extremitares tuetur, articulos majorum ossium, & quorundam ligamentorum externa sede, item vasis ad cutim delatis substernitur.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
