# Anatomicae institutiones 4-6

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, GAPVTXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-6

Circundat ergo quasi totum abdomen, & modo ascendit, modò descendit, (hinc communiter alvum exonerantibus unam dejectionem sequitur altera, ut diutiùs faeces contineantur, nec consertim effluant, nec semper necessum fit alvum exonerare. Quò facit etiam ejus magnitudo & cellulae. Nam Longum est communiter palmas octo vel novem; latißimum verò & amplissimum omnium. Cellulas accepit, ut diutiùs in iis contineri possit, & diutius excoqui etiam duriusculum aliquod non benè prius eoctum, & tandem per mesaraicas, quae ad colon copiosissimè vehuntur mirti vossit materia cocta ad epar. Et ne cellulae hae dissolvantur, atque, ut in se collectae efficiant cavitates por intervalla majores & minores; LigaLigamentum à paucis descriptum vel vinculum quoddam, medii digiti latitudine per eius medisi parte superna intexitur. Deinde ob amplitudinem duo ligamenta fortia habet, unum sursum alterum deorsum, ut supernis & infernis partibus alligetur. Ad coli initium apponitur valvula Vatrnla Bauhini in erassa & membranosa satis à Bauhino inventa, sursum spectans, non deorsum, colo. ut scribit Laurentius; nam excrementa ex ileo in colon ascendunt, non descendunt, ob situm. Invenitur hac via: per rectum infusa Quomodo aqua vel flatus in ileon pertransire neiureniatur. quit, nisi violenter: sed ab aqua nonnihil labefactatur. In ejus figurâ & numero non consentiunt autores. Missis enim iis, qui eam planè negant; Bauhinus unicam statuit, figuram unguis habentem. Archangelus ait ad coecum esse valvulas tres uti in corde deorsum spectantes. Nos in plurimis cadaveribus Pataviae eam quaesivimus, & semper invenimus: verùm unicam, & quidem forma orbiculatam & circularem. Usus est, ne ex crassioribus intestinis in tenuia aliquid remeet aut regurgitet ex stercore vel flatu, praesertim in valida axcretione, aut etiam in alvi constipatione, Infimo Ventre. tione: unde postea vomitus stercoris sequi posset. Hinc materia Clysmatum ad tenuia naturaliter pervenire nequit. UIltimum crassum RECTVM dicitur. ob rectum ductum (Barbaris longanon) & in anum desinit: pergit enim recta eorsum à summo osse sacro ad extremum coccygis, quibus connectitur firmiter per peritonaeum, ne decidat: connascitur etiam peni in viris; cervici uteri in mulieribus, musculos à mediante substantia.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
