# Anatomicae institutiones 4-7

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/4-7

CAPVT XXIV. DE PENE. Embrum virile seu genitale commuMniter PENIS dicitur, a pendendo, item virga, colis &c. Alia nomina solent imponi plurima, quae reticere praestat, quam nominare. Plato in Tinlaeo voluit esse animal quoddam, quod ei insita sit vis generandi appetens. caeterùm est pars & instrumentum animalis, visque appetens cerebro insita. Situs est ad ossis pubis radices, ut commodiùs fieret congressus, & aliis partibus impedimento non essent, estque in medio positus, quia Numera unicus. Quidam tamen aliquando Bononiae dissectus, duplicem pęnem habuit. Figura oblongè rotundus est; sed non exactè, exactè, quia in supeuiori parte, quam dorsum penis vocala, est latior. Magnitudo, quae in crassicie & longitudine consistit, variat, tùm in specie, tum in individuo. In specie homini tanta est, quanta ad procreandem sobolem requirebatur: in proportione verò brevior, quàm in multis brutis, ob modum congressus in genere humano, qui non fit more brutorum. In individuis maxima est varietas. Nam ut plurimum major est s. in parvis viris. 2. in iis, qui à coitu abstinent, si Galeno creditu r. 3.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
