# Anatomicae institutiones 402

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/402
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/402

Nam alii quartum & quintum par unicum faciunt, & Tertium par vocant, ex duabus radicibus constans, quarum minorem alii tertium par faciunt. qui ipsi quintum & sextum pro unico videlicer pro quarto iis dicto pari habent. Qui ve i rò pro unico habent Quartum par nobir dictum, uis est tertii paris radix minor, & sextum par pro quarto habent. Nos haec omnia paria distinguimus. leaque QUARTUM PAR aliis, utè Bauhino, Tertium; aliis, ut Fallopio, octavum par dicitur; aliis verò malè tertii paris minor radix: nam cum sequenti pari nihil habet commune, neque in principio, neque in progressu cum eo jungitur, & extra ordinem aliorum parium enascitur; aliis quidem Ex latere initii medullae oblongatae, aliis ex infimâ & posteriore sede medullae cerebri exiguo oritur nervulo: deinde antrorsum defertur, & secundo pari attensum, cum eo per commune foramen exit, oculi orbitam subit, atque de se ramos dat In oculi adipem, musculum quintum, atque per foramen peculiare essis frontis ad cutim frontis exit, & palpebram superiorem. Atque his primus eius ramus SecunMrospicit. Serundus verò musculis superioris labri; & nonnullis nasi, & ipsi labro & gingivis, Tertius per narium cavitatem, harum tunicae. Quartus musculi temporalis parti internae. Quos omnes ramos subsequentibus duabus conjugationibus tribuit Fallopius: atnostram distributionem proponunt Vesalius, Columbus, planterus & Bauhinus. QVINTUM PAR, aliis tertiae conjugationis crassior radix; aliis quartae conlugationis major radix; putatur communiter facere ad linguae sensum seu gustum.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
