# Anatomicae institutiones 405

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/405

Putatur gatione aliquando ramos mittere in brachium, profunda cum quarto, quinto & sexto brachii, & Insucula. aliquando in totum pedem, cum nervis spinae, postquam spinalem medullam deorsum vergendo comitata est. NONUMPAR aliis sextum & vagum. quia plurimis hinc inde partibus prospicit, etiam omnibus internis in medio Ventre & infimo sitis, quibus ad sensum rami dantur, cum molliora sint corpora, nec durioribus à spinali medulla ortis gaudeant. Et ob longum ductum membranis fortibus vestiuntur, atque partibus vicinis connexae feruntur. Oritur hoc par paulò infra praecedens variis fibris statim unitis. Egreditur per foramen occipitis, per quod ascenderat ramus major iugularis internae: & non procul ab egressu prospicit musculis in cervice sitis, pręsertim cucullari, Deinde descenditrruncus, & connectitur cum ultimo pari, arteria Carotide, & Venâ jugulari, per membranam, atque ad laryngis musculos internos transversim mittit propagines, item ad musen los hyoidis & faucium. Mox inter Carotidem & jugularem ad tracheae latus descendens supra jugulum utrinque dividitur in ramum exteriorem & interiorem.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
