Latin
CAPVT II
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 406
Unproofread scanNot analysed yet
Exterior constituit NERVOS RECURRENTES, scu vocules dictos, quia iis laesis laeditur animalis vox, ita ut altero praesecto semivocale reddatur animal; utroque mutum. Dicuntur item reversivi sive recursivi; nam primò descendunt, deinde utrinque quasi circa axin cireum volvuntur: dexter circa arteriam axlla rem, sinister circa truncum arteriae descen dentem; &posteà ascendunt usque ad musculos laryngis, quibus ramos numerosos impertiunt. Quae recursio fieri debebat, quia musculi laryngis capita sua habent non supernè, sed infernè. Itaque Exterior dexter sexti paris statim à divisione prospicit musculis è sterno &clavicula ortis, deinde constituto recurrente dextro ut plurimum ex tribus ramulis reflexis &unitis, sub jugulo obliquè u. ε π σ ν -De Nervis. què descendit, &in transitu pro tunicâ pulmonis, pleura, pericardio &corde ramos progerminat, &deinde stomachicum dextrum efficit, sub oesophago cum sinistro junctum; atque per septum transiens abit in orificium Ventriculi sinistrum ad sinistram.