# Anatomicae institutiones 406

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/406

Exterior constituit NERVOS RECURRENTES, scu vocules dictos, quia iis laesis laeditur animalis vox, ita ut altero praesecto semivocale reddatur animal; utroque mutum. Dicuntur item reversivi sive recursivi; nam primò descendunt, deinde utrinque quasi circa axin cireum volvuntur: dexter circa arteriam axlla rem, sinister circa truncum arteriae descen dentem; & posteà ascendunt usque ad musculos laryngis, quibus ramos numerosos impertiunt. Quae recursio fieri debebat, quia musculi laryngis capita sua habent non supernè, sed infernè. Itaque Exterior dexter sexti paris statim à divisione prospicit musculis è sterno & clavicula ortis, deinde constituto recurrente dextro ut plurimum ex tribus ramulis reflexis & unitis, sub jugulo obliquè u. ε π σ ν - De Nervis. què descendit, & in transitu pro tunicâ pulmonis, pleura, pericardio & corde ramos progerminat, & deinde stomachicum dextrum efficit, sub oesophago cum sinistro junctum; atque per septum transiens abit in orificium Ventriculi sinistrum ad sinistram.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
