# Anatomicae institutiones 429

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/429
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/429

Magnitudo itidem variat: sic & Figurae diversae sunt, nt annularis, scutiformis, ensiformis, &c. Connexio. Aliae cartilagines per se constituunt partes, ut nali, Xyphoidis, coccyx: aliae connascuntur ossibus, quae connectunt vel absque alio medio, ut in ossibus pubis & sterni, vel interjectu conmunium ligamentorum, ut in connexioneper διάρθρωσιν. Substantiâ aliae duriores sunt, ut quae osseae evadunt cum tempore, aliae molliores articulos colligantes, & ligamentorum naturam ferè referentes, unde χονδροσυνὸσσμοὺς vocitant. pa 2 Quame Libellus IV Quamvis autem dura sit substantia, tamen flexilis est & lenta; quia minus frigida siccaque quàm os, deinde mucositatem circumfusam habet. Estque haec substantia sensus expers, quia nervorum & membranarum consortium non agnoscit. Nec sentire debebat, ne in motu, quando invicem alliduntur cartilagines; dolor caussaretur. Reliqua cum ossibus conveniunt.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
