# Anatomicae institutiones 43

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/43

Nonnunquam tamen hae duae venae conjunguntur manifestisana stomosibus, id est, extremitatibus se contingunt. Hinc consensus mammarum cum utero putatur, abdominis cum naribus. Nam in narium haemorrhagia abdomini affigimus Cucurbitulas. Arterias accipiunt recti ab Epigastrica: Arteri: & nervos ab extremis thoracis vertebris nerviprodeuntes. Quartum par PYRAMIDALES musculi incumbunt rectorum infimis tendinibus. Nec sunt rectorum partes, ut putant Vesalius & Columbus, sed distincti musculi, ut probat Fallopius, licet rationibus quibusdam validis, quibusdam inanibus. Esse verò peculiares musculos inde liquet 1. quia mebrana peculiari vent untur. 2. fibris non conveniunt cum rectis, oriuntur ab osse pubis, ubi etiam nervi ingrediuntur: & quantò longiùs ascendunt, tantò fiunt angustiores, dones apiceacuminato in transversi musculi tendinem desinant. Et ex hoc loco observavi aliquoties gracilem & rotundum tendinem produci usque ad umbilicum Vsus pyramidalium est rectos juvare in compressione subjacentium partium. Hinc prout validiores sunt tendines rectorum, ita modò desunt (quod rarum) pyramidales, modò adsunt robusti, modò tenues, modò unus tantùm.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
