# Anatomicae institutiones 430

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/430
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/430

CAPVT III. DE LIGAM ENTIS in genere. IGAMENTVM vel vinculum Graecis σύνδεσμος dicitur. Antiqui ut Hipp. Aristoteles & alicubi etiam Galenus vocarunt nervum, item nervum colligatum; quia figurâ & colore nervum mentitur: & alioquin latè ligamenti vox tribui potest cuivis parti, quae plures colligat Item ligamentum Galeno dicitur priscipium musculi, cujus pars in tendinem abire putatur. Hae omnes impropriae sunt acceptiones. Propriè dictum ligamentum jam explicabitur. Efficiens est vis ligamentifica. MareMateria est seminis pars lenta & tenaxVsus: Corporis partes, praesertim ossa instar funiculi mutuò colligare, & ita custodire; in capite, thorace, dorso & artubus, ne fiat luxatio.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
