Latin
CAPVT III
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 431
Unproofread scanNot analysed yet
Ratione tenacissimae adhoesionis dicitur ligamentum eriri (cum aliàs ex semine nascatur) ab osse primariò, alias ex cartilagine, osse cartilaginoso vel membrana: &inseri dicitur in os, cartilaginem, musculum vel partem aliquam. Aut si mavis, inter ossa nascuntur ligamenta, vel in ossibus. Situs. Alia intrinsecùs sunt inter ossa, ut ligamenta cartilaginea dicta, quae crassa &ferè rotunda; alia extrinsecus ossibus obvolvuntur, quae tenuia &membranoFigurâ alia sunt latiora, quae membranosa vocant Anatomici, ut modò dictum, alia longiora, quae nervosa. Atque ita vocant ob similitudinem, non quòd ligamentum membranosum sit aut nervosum. Sic membranosa dicuntur lata &tenuia, quae articulos cingunt, item quae tendinibus musculisque obvolvuntur. Substantia est solida, alba, exsanguis. cartilagine mollior, sed durior nervis membranisque est enim quasi media inter cartilaginem &nervum. Est absque cavitate, sensu &motu. Absque sensu esse debebat: ne perpetuo doleret in motibus; cum aliquando longiora vel breviora reddantur ligamenta, ad est; contrahantur &extendantur, Nam substantia haec divisibilis est in fibras, teste experientia &ipso Galeno, sensibiles, hoc est, sensu conspicuas.