# Anatomicae institutiones 432

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/432

Est verò haec substantia alibi mollior & membranosior, ut in omnibus ferè ligamentis, quae articulos in orbem amplectuntur; & in his mollior circa humeri articulum quàm circa coxendicis; & adhuc mollior, ubi ambit digitorum intermedia. Alibi verò est substantia durior, & quasi ex parte cartilaginea, unde etiam dicuntur ibi ligamenta cartilaginea, sunt que illa, quae inter ossa latent, ut quę abit ex femoris capite in articulum coxendicis. ZAPVT

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
