# Anatomicae institutiones 433

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/433

CAPVT IV DE CRANIO IN generePvidimus omnia ossa sceleti, in CA. Divisie sto DPVT, TRVNCVM, & ARTVS; leti. hos vero in manus & pedes. compages ossium capitis dicitur CRANIVM, quod sit veluti χράνος, galea, aliis calva & calvaria. Situs & magnitudo sequuntur cerebrum. Figura alia est naturalis, alia non naturalis uti vocant, vel magis depravata, – Naturalis figura rotunda est, ut capax sit, sed nonnihil oblonga anteriùs & posteriùs, ubi protuberat, ut cerebrum & cerebellum contineat; ad latera utrinque compressa, sed magis anteriors vertus; unde pars postica capitis capacior est: Figura deprapata & non naturalis mulFigura Ca siplex est. pitis depra I. Quando deest anterior capitis provatae. 12. tuberantia sive projectura; & tales homines putantur insulsi & amentes ob inopiam cerebri, quod anteriore parte esse debet copiosius. II. Quando Dd 4 II. Quado posterior desideratur. Il. Cum utraque deficit, & fit figura rotunda Atque has tres figuras depravatas agnoscit Hippocrates. Quartam figuram addit Galenus, quam fingi posse putat, sed non dari, cum longitudo in latitudinem mutatur. Vesalius verò Venetiis & Bononiae se talem observasse asserit.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
