# Anatomicae institutiones 435

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/435

Sed in nuper natis mollior est, alicubi cartilaginosa & mem branosa, praesertim circa futuras, & magis in media atque suprema regione capitis: & haec omnia ob partum faciliorem, ut nonnihil compressioni cedatSed est substantia cranii 1. Crassa, non tenuis, ut fortiùs externis injuriis resistat. 2. Rara, non densa I. ne nimis ponderet 2. Ut succum pro alimento contineat. 3. Ut exhalare queant vapores. Constat verò haec crami substantia ex duplici tabulato, pariete, squamâ, laminâ seu tabula. Alii diploas vocant: Et utraque haec lamina exteriùs & interiùs fere polita est, daevis atque densa.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
