Latin
CAPVT V
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 438
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. DE SVTVRIS Cranii. UTURA est connexionis species, imi Otans compagem duarum serrarum, vel vestium ex pluribus pannis laceris compositionem. Tales in humano capite plures sunt; rarò enim absque omni suturâ reperitur caput, quale visum refert Aristoteles, &hodie Helmstadii atque in Francorum monasterio Heilbrunnensi tale monstratur. Atque eiusmodi homines externis injuriis caput non ita obnoxium habent, at internis maximè, cum transpiratio sitdifficilior. Aliquando diuturnitate &siccitate in senibus ita coalescunt suturae, ut vix adpareant; cum in junioribus interim manifestiùs videantur. Aliquando coronalis sola obliterata observatur; non verò facile abolitae temporales deprehenduntur, nisi omnes reliquae priùs perierint. Numerus &situs suturarum idem est in foeminâ atque in mare, contrà quàm putavit Aristoteles; neque mutatur pro ratione figurarum, ut voluêre Hipp. &Galenus; nisi rarissimè. Suturae propriae ossa nimirum cranii invicem connectentes, aliae dicuntur verae &propriae, aliae mendosae &spuriae. Verae dicuntur, quae pectinatim coeunt, vel more dentatae serrae. Spuriae squammarum modo &imbricatim agglutinantur; unde dicuntur squamosae conglutinationes, &magis commissurae dici possunt, cum &ad harmoniam magis accedant, quam ad suturam. Verae tres sunt. t. Anterior est, &dicitur coronalu 1.