# Anatomicae institutiones 438

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/438
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/438

CAPVT V. DE SVTVRIS Cranii. UTURA est connexionis species, imi Otans compagem duarum serrarum, vel vestium ex pluribus pannis laceris compositionem. Tales in humano capite plures sunt; rarò enim absque omni suturâ reperitur caput, quale visum refert Aristoteles, & hodie Helmstadii atque in Francorum monasterio Heilbrunnensi tale monstratur. Atque eiusmodi homines externis injuriis caput non ita obnoxium habent, at internis maximè, cum transpiratio sitdifficilior. Aliquando diuturnitate & siccitate in senibus ita coalescunt suturae, ut vix adpareant; cum in junioribus interim manifestiùs videantur. Aliquando coronalis sola obliterata observatur; non verò facile abolitae temporales deprehenduntur, nisi omnes reliquae priùs perierint. Numerus & situs suturarum idem est in foeminâ atque in mare, contrà quàm putavit Aristoteles; neque mutatur pro ratione figurarum, ut voluêre Hipp. & Galenus; nisi rarissimè. Suturae propriae ossa nimirum cranii invicem connectentes, aliae dicuntur verae & propriae, aliae mendosae & spuriae. Verae dicuntur, quae pectinatim coeunt, vel more dentatae serrae. Spuriae squammarum modo & imbricatim agglutinantur; unde dicuntur squamosae conglutinationes, & magis commissurae dici possunt, cum & ad harmoniam magis accedant, quam ad suturam. Verae tres sunt. t. Anterior est, & dicitur coronalu 1.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
