# Anatomicae institutiones 444

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, SECVNDVM & TERTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/444

SECVNDVM & TERTIVM sunt duo OSSA SINCIPITIS vel verticis, aliis parietalia, arcualia, nervalia, rationis seu cogitationis Graecis βρέγματος ὅστα, quia sub ipsis cerebrum humidissimum & mollissimum est situm. Figuri sunt quadrilatera. Vulnera Substantia rarior & infirmior quàm asincipitis liorum, quia caput hac parte plurima inCur letha diget evaporatione: unde vulnera sincilia. pitis lethalia. In infantibus (hominum non brurorum) pars ea/ quae ad commissuram coronalis & sagittalis est, membranosa reperitur & mollis, & ultimò inter ossa capitis, in os induratur; Aristoteli quando vocem articulatam edere puer incipirHinc eo loci in pueris hiatus seu fovea observatur, aliis sontanella dicta & fons pulsatilis, ubi quoque cauteria in desperatis catharris inurere consueverunt Hanc partem in adultis membranosam ut in infantibus, necdum osseam factam, semel tantum & quidem in viro quadragenario observavi. Cavi. De Oßibus. Cavitates intus superficiales adsunt, & extrinsecùs foramina exigua.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
