# Anatomicae institutiones 445

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, SECVNDVM & TERTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/445

QVARTVMOS OCCIPITIS, aliis basilare, os prorae, os memoreae, os pixidis, Graecis ἵνιον; totam ferè posticam & internam calvariae partem constituit. Quod in adultis communiter unicum, rariùs duplex vel triplex, in pueris communiter ex quatuor ossibus, rariùs ex quinque constat. Figura est trianguli sphaerici. Substantia est crassissima omnium & densissima (quia ibi situs est Ventriculus nobilis, & ibi quasi à fonte nervi oriuntur) praesertim ad basin cranii, nisi ad latera magni foraminis, ubi tenuissima est (quare rectè dixit Aristoteles, huius respectu hoc os esse tenuissimum, quod Columbus taxat) ideo ad tutelam in eius medio prominentia oblonga est. Foramina quinque habet, unum maximum prope primam vertebram, per quod egreditur medulla oblongata; reliqua minora, ad nervorum egressum, & venarum atque arteriarum ingressum. Sinûs habet novem, interiùs septem, exteriùs duos. Proceßus habet anteriùs ad basin duos latos (in pueris sunt epiphyses) cartilagine tectos, interiùs magis eminentes, in primae vertebrae sinus ad capitis motum insertos. Alius processus parvus est posteriùs vertebrae primae junctus. In canum occipite aliud os est inter cerebrum & cerebellum, quod triangulare. QUINTUM & SEXDVM sunt OSSA. TEMPORUM, ad aures, aliis ossa lapido. sa, petrosa, saxea, squamiformia, mendosa, item aliis parietalia, & arcualia.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
