# Anatomicae institutiones 452

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/452

Exteriùs duo insignes ad palati latera, πτεριγοειδῆς aliformes, quia vespertilionum alis assimilantur, & sinu oblongo donantur. interius quatuor parvi sunt, urrinque duo, habentes formam ephippii vel sellae turcicae, diciturque sella sphoenoidis. in quo processu quadrato & lato sinus est pro glandula pituitaria excipienda. Ad sellam anirum est foraminulentum, ut aer inspiratus ad animalis nutritionem elaboretur. Foramina habet varia, pro transitu hinc inde vasorum. OS SPONGOIDES, spongiosum vel spongiforme in mediâ frontis basi situm, & narium cavitatem opplens, dicitur etiam ηθμοειδὲς, cribriforme vel cribrosum: quia Pars eius interier, quâ capiti jungitur, multis foraminibus, cribri instar, sed tortuosis & anfractuosis, non rectis, pervia est; atque haec pars propriè est dicique debet cribrofa.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
