Latin
CAPVT VIII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 453
Unproofread scanNot analysed yet
Habet in medio acutum processum, cristam gulli referentem, quo tanquam septo discriminatur hoc os in duas partes; Ec huic huic processui superiori alius infernè apponitur nares distinguens, ubi pars olsit huius exterior est, quae in narium cavitate extra calvariam continetur rara &fungosa; ubi spongiosa propriè dicitur. Habet &aliam partem planam, tenuem, solidam &laevem, qua oculorum orbitae committitur, cuius portiunculam constituit, non verò maxillae superioris pars est, ut voluit Vesalius. Vsus partis spongiosae est, inspiratum cum odoribus aerem alterare. Vsus partis cribrosae primarius est, 1. Ad aeris introitum pro spiritu animali generando. 2. Vt odorum species cum aere ferantur ad processus mammillares, olfactus organa, quae in haec foramina desinunt. Vnde in Coriza, obstructo hoc osse, perit odoratus actio. Secundarius usus est cerebri expurgatio. Non enim tantùm per glandulam pituitariam ad palatum expurgatur pituita, sod stillat etiam in os cribrosum atque nares, si superiores dicti cerebri ventriculi nimia pituita affluant. Caeterum praeternaturalis est hic fluxus. CAPVI