# Anatomicae institutiones 454

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/454
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/454

CAPVT IX. DE OSSIBVS MAxillae in genere. SSA MAXILLAE sunt fundamenta totius faciei, & suprà os quidem maxilla superior, infra inferior Superior enim, quam Celsus malam vo cat, est faciei pars ossea, comprehendens oculorum orbitae partem inferiorem & laterales, nares, malas, palatum, & dentium superiorum ordinem. Atque haec maxilla in homine brevior & rotundior est, quàm in brutis, ad venustatem; item immobilis, ut & in animalibus, exceptis psittaco, & crocodilo fluviali: Inferior verò maxilla in homine aliisque animalibus sola mobilis est, excepto Crocodilo, quae hanc cum ossibus temporum adeò unitam habet, ut nullo modo moveri queat; psittacus verò utramque movet. Connexio est absque motu in maxillâ superiore, per suturam vel harmoniam, quibus cum ossibus propriis multis, ex ossibus; conflatur, & aliis circumjectis quae in In inferiore per συγχώνδροσιν, medio gr - - De Oßibus. medio mento est. Sed in adultis ita cartilago in os mutatur, ut unicum os esse videatur maxilla inferior, cùm antea exduobus constiterit. In margine vel circuitu utriusque maxillae (Galenus hanc regionem vocat φατνίαν) cavitates occurrunt, quibus dentes infixi, quas Galenus βόθρια appellat, Latini alveolos, loculos, fossulas, praesepiola, mortariola.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
