# Anatomicae institutiones 462

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/462

Hi dentes habent SUBSTANTIAM osseam duram & cavam parte qua erumpunt, parte verò posteriore mollem, membranâ tenui & pellucida vestitam. Circa septimum verò annum & decimum quartum solent alij erumpere (excidentibus prioribus) in utraque maxilli decem, quatuor incisorii, duo canini, & quatuor maxillares. Et priores excidunt quarto, quinto atque sexto anno; quia alveoli crescunt & ampliantur, unde dentes tùm temporis molliores vacillant & cadunt. Si non excidunt; per novos alveolos prodeunt posteriores, superiùs ut plurimum extra, inferiùs intra, ac si novus esset ordo denrium.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
